Het leven van Anskar hoofdstuk 20 ca. 845 |
|
tekst: Verum inter haec languore se praeoccupante, coepit infirmari. Et ita sollicita de obitu
suo, memoratum ad se accersiri fecit presbiterum, et accepto de manu eius optato viatico, feliciter migravit ad Dominum
Ipsa vero elemosinis semper intenta, quia in saeculi quoque rebus dives erat, filiae suae praedictae Catlae nomine
iniunxerat, ut post suum ex hac luce discessum cuncta quae illius erant in pauperes dispensaret. 'Et quia
hic minus pauperes inveniuntur, post obitum', inquit, 'meum, cum tibi primo oportunitas evenerit, venditis omnibus quae
hic dispensata non fuerint, sume tecum argentum et vade ad Dorstadum. Ibi sunt ecclesiae plurimae et sacerdotes
ac clerici, ibi indigentium multitudo. IIIó adveniens, quaere, qui rite doceant, fideles, quomodo ea dispenses, et pro
animae meae remedio omnia in elemosinam distribue'. Post excessum itaque matris filia quae mater iusserat
strenue adimplevit. Arreptoque itinere perveniens ad Dorstadum, religiosas ibi exquisivit feminas, quae cum ea loca
sancta circuirent et, quid cuique dispensari deberet, eam instruerent. Cum ergo quadam die causa dispensandi loca
sancta peragrarent, et medietas iam distributa esset, ipsa sociis suis dixit: 'Nunc iam lassae sumus; melius est, ut
aliquid nobis de vino ematur, unde refocilari possimus, et sic demum coepta peragamus'. Datis igitur ad hoc
4 denariis, et viribus resumptis, quod coepere peregerunt. Quibus completis, ipsa ad hospitium suum rediens, saccum,
in quo argentum fuerat, in quodam loco vacuum posuit, sed, largiente superno munere, denuo ipsum locum adiens, sicuti
antea fuerat plenum invenit. Quae tanto obstupefacta miraculo, ascitis ad se, quae cum ea prius ierant, religiosis
feminis, quid sibi contigerit, ostendit. Coram quibus quid inibi esset computans, tantundem pretii esse invenit, quantum
illo advexerat, exceptis 4 denariis. Consilio itaque ab eis accepto, ivit ad sacerdotes, qui ibi probabiliores videbantur,
et id ipsum eis innotuit. Qui gratiam Dei pro tanta eius bonitate laudantes, quod eius labori ac bonae intentioni
Dominus retribuerit, intimabant.
Literatuur: Waitz, G. (ed.), Vita Anskarii auctore Rimberto Anhang: Vita Rimberti.
Scriptores rerum Germanicarum in usum scholarum separatim editi 55 (Hannover 1884), speciaal 45.
|
|
geschreven door Rimbert, aartsbisschop van Hamburg-Bremen, kort na 865 |